monumenta.ch > Beda Venerabilis > 35 > 70 > sectio 451 > sectio 719 > 15 > sectio 494 > sectio 525 > sectio 57 > sectio 3 > sectio 102 > sectio 218 > sectio 1096 > sectio 684 > sectio 520 > sectio 851 > sectio 1035 > sectio 626 > sectio 132 > 57 > sectio 1016 > sectio 848 > sectio 259 > bsbBSB-InkG-296GW11398.116 > sectio > 51 > sectio 882 > sectio 896 > 26 > 3 > sectio 165 > sectio 529 > sectio 546 > sectio 950 > sectio 233 > sectio 96 > sectio 67 > sectio 497 > 14 > sectio 539 > sectio 483 > 109 > sectio 828 > sectio 585 > sectio 334 > PSALMUS CXLIX.
Hieronymus, Liber Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES AB HIERONYMO SEMEL ET ITERUM EMENDATUS Atque in hac editione Obelis et Asteriscis ab eodem illustratus., , PSALMUS CXLVIII. <<<     >>> PSALMUS CL.

Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS CXLIX.

1 ALLELUIA. Cantate Domino canticum novum: laus eius in ecclesia sanctorum.
2 Laetetur Israel in eo, qui fecit eum: <et> filii Sion exsultent in rege suo.
3 Laudent nomen eius in choro: in tympano et psalterio psallant ei.
4 Quia beneplacitum est Domino in populo suo <et> exaltabit mansuetos in salutem.
5 Exsultabunt sancti in gloria: laetabuntur in cubilibus suis.
6 Exaltationes Dei in gutture eorum: et gladii ancipites in manibus eorum.
7 Ad faciendam vindictam in nationibus, increpationes in populis.
8 Ad alligandos reges eorum in compedibus: et nobiles eorum in manicis ferreis.
9 Ut faciant in eis iudicium conscriptum: gloria <haec> est omnibus sanctis eius.
10 ALLELUIA. ALLELUIA. Cantate Domino canticum novum: laudatio eius in ecclesia sanctorum.
11 Laetetur Israel in eo qui fecit ipsum: et filii Sion exsultent super rege suo.
12 Laudent nomen eius in choro et tympano: in psalterio psallant ei.
13 Quia beneplacitum est Domino in populo suo: exaltabit mansuetos in salutem.
14 Exsultabunt sancti in gloria [Ms. add. et] laetabuntur in cubilibus suis.
15 Exaltationes Dei in faucibus eorum: et gladii ancipites in manibus eorum.
16 Ad faciendam vindictam in nationibus, increpationes in populis.
17 Ad alligandos reges eorum in compedibus: et nobiles eorum in vinculis ferreis.
18 Ut faciant in eis iudicium conscriptum: gloria haec est omnibus sanctis eius.
Hieronymus HOME

bnf11947.518